Arcana Coelestia (Elliott) n. 368

Previous Number Next Number See English 

368. Quod 'ager' significet doctrinam, ita quicquid est doctrinae de fide et charitate, constat a Verbo; apud Jeremiam, Mons Mi in agro, facultates tuas, omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii 3;

ubi 'ager' pro doctrina, 'facultates et thesauri' pro divitiis spiritualibus fidei seu quae sunt doctrinae fidei: apud eundem, Num deseret de petra agri mei, nix Libani? xviii 14:

de Zione praedicatur quod 'sicut ager arabitur,' cum doctrina fidei nulla, Jer. xxvi 18; Mich. iii 12: apud Ezechielem, Sumpsit de semine terrae, posuitque in agro sementis, xvii 5;

ubi de Ecclesia ejusque fide agitur, nam doctrina vocatur 'ager' ex semine: apud eundem, ' Et cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, xvii 24:

apud Joelem, Devastatus est ager, luxit humus, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, infirmatum est oleum; pudefacti suntagricolae,... periit messis agri,... omnes arbores agri exsiccatae, i 10-12;

ubi 'ager' pro doctrina, 'arbores' pro cognitionibus, 'agricolae' pro cultoribus: apud Davidem, Exsultabit ager, et omne quod in illo, tunc cantabunt omnes arbores silvae, Ps. {x}xcvi 12;

ubi ager non exsultare potest, nec arbores silvae cantare, sed quae sunt apud hominem, quae sunt cognitiones fidei: apud Jeremiam, Quousque lugebit terra, et herba omnis agri arescet? xii 4;

similiter, quod nec terra nec herba agri lugere possit, sed quod est apud hominem, et vastatum: similiter apud Esaiam, Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri plaudent vola, lv 12:

Dominus quoque, ubi de consummatione saeculi praedicit, etiam doctrinam fidei appellat agrum, Duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur, Matth. xxiv 40; Luc. xvii 36;

ubi per 'agrum' intelligitur doctrina fidei tam falsa quam vera, ut hic; quia 'ager' est doctrina, etiam quisquis recipit aliquod semen fidei vocatur ager, et homo, et Ecclesia, et mundus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church