Arcana Coelestia (Elliott) n. 3666

Previous Number Next Number See English 

3666. Vers. 3-5. Et Deus Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te,' et eris in coetum populorum. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. `Deus Shaddai benedicet tibi' significat tentationes illius veri et boni, per quas conjunctio: `et faciet fructificari te et multiplicari te' significat inde bona et vera: `et eris in coetum populorum' significat copiam: `et dabit tibi benedictionem Abrahami' significat conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis: `tibi et semini tuo cum te' significat cum bono et vero quod inde: `ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum' significat vitam instructionum: `quam dedit Deus Abrahamo' significat quae ex Divino: `et misit Jischak Jacobum' significat initium existentiae: `et ivit Paddanem Aram' significat hic ut prius, cognitiones illius veri: `ad Labanem filium Bethuelis Aramaei' significat bonum collaterale: `fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi' significat affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob', cum boni vero quod `Esau.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church