Arcana Coelestia (Elliott) n. 3660

Previous Number Next Number See English 

3660. `Et benedixit illi': quod significet quod ita conjungeretur, constat a significatione `benedici' quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584. (m)Quod Jischak pater nunc benedicat Jacobo filio, tametsi is cum fraude venerit, et abstulerit benedictionem Esavo, et ad illud factum Jischak horruerit, ut patet a capite praecedente xxvii vers. 33, 35, est quia nunc percepit quod Jacobi posteritas esset quae terram Canaanem possideret, non Esavi, inde confirmata est benedictio ab Jischako; sed fraus ad quam horruit Jischak, significabat et praedicebat fraudulentum in illa gente quoad repraesentativa, quod nempe nihil minus quam sincere aut corde repraesentaret Divina {1}aut caelestia regni Domini, ita {2}prorsus non sicut Antiqua Ecclesia, sed modo in externis separatis ab interno, (n)et ne quidem hoc, quia toties desciverunt in apertas idololatrias. [2] {3}Quid autem per conjungi seu conjunctionem, quae per benedici in sensu interno significatur, intelligitur, prius dictum est, quod nempe naturale quoad bonum et quoad verum adjungeretur rationali, seu quod idem, externus homo interno; ut enim Dominus Naturale Suum Divinum faceret, bonum et verum tale ei inderet quae corresponderent cum bono et vero Divini Rationalis; absque bonis et veris correspondentibus non datur conjunctio: dantur bona et vera naturalis, seu propria naturalis hominis, innumerabilia, et tam innumerabilia ut ab homine vix queant sciri eorum genera communissima, utcumque cum nominatur bonum et verum naturale, appareat homini sicut unum simplex; totum enim naturale et omne quod ibi, non est aliud; et quia ita, constare potest quod bona et vera naturalis sint in quibus inesse possunt bona et vera rationalis, et quod bona et vera naturalis sint in quibus non inesse possunt bona et vera rationalis; consequenter quod bona et vera naturalis sint quae adjungi possint bonis et veris rationalis per correspondentiam; de his in hoc capite et in sequentibus agitur. [3] Scire illa bona et vera, et distinguere illa inter se, tum intueri qualia sunt, et sic quomodo apta {4}sunt ut conjungantur, non ita apparet homini, quamdiu is non ex interiore seu ex illuminatione a luce caeli cogitat, ei enim talia tunc et obscura et injucunda apparent; sed usque sunt talia captui et intellectui angelorum adaequata, etiam captui spirituum; nam non cogitationes eorum interpolant curae rerum mundanarum, corporearum et terrestrium, ut prius cum vixerunt homines in mundo; hi, nempe angeli et spiritus, in intelligentiae amoenitate et sapientiae beatitudine sunt, cum talia illis ex sensu interno Verbi sunt; Divinum enim tunc affulget, quia in sensu supremo agitur de Domino, et in sensu repraesentativo de Ecclesia et regeneratione; inde in sphaera Divina Domini, et Ipsius finium et usuum sunt. @1 et$ @2 nihil minus quam$ @3 Sed quid per conjungi seu conjunctionem in sensu interno intelligatur$ @4 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church