Arcana Coelestia (Elliott) n. 3634

Previous Number Next Number See English 

3634. Homo qui in correspondentia est, nempe qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et inde in fide, is spiritu suo est in caelo, et corpore in mundo; et quia sic cum angelis unum agit, est quoque is imago caeli, et quia influxus omnium seu communis est in singulos seu partes, ut dictum, est quoque is exiguum caelum, sub forma humana; homo enim ex bono et vero habet ut sit homo, et distinctus ab animalibus brutis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church