3632. Ordo Divinus et inde caelestis non terminatur quam apud hominem in ejus corporeis, nempe in ejus gestibus, actionibus, vultibus faciei, loquela, sensationibus externis, inque illorum jucundis; haec sunt extrema ordinis et extrema influxus, quae tunc finiuntur; sed interiora quae influunt, non sunt talia qualia in externis apparent, sed sunt prorsus alia facie, alio vultu, alia sensatione, et alia voluptate; correspondentiae docent qualia sunt, tum quoque repraesentationes, de quibus actum. Quod alia sint, constare potest ab actionibus quae fluunt a voluntate, et a loquelis quae fluunt a cogitatione; actiones corporis non tales sunt in voluntate, et loquelae vocum {1}non tales sunt in cogitatione; inde etiam patet quod naturales actus fluant (c)a spiritualibus, {2}quae enim voluntatis sunt et quae cogitationis, spiritualia sunt; et quod effigientur {3}haec in illis correspondenter, sed usque aliter. @1 nec I$ @2 sed quae cogitationis et voluntatis sunt$ @3 illa in his$