3627. Regula communis est quod nihil existere et subsistere possit ex se sed ex (x)alio, hoc est, per aliud, et quod nihil contineri in forma queat nisi ex alio, hoc est, per aliud, sicut constat ex omnibus et singulis in natura: quod corpus humanum extrinsecus contineatur in forma ab atmosphaeris, notum est, nisi intrinsecus etiam contineretur ab aliqua vi agente seu viva, momento collaberetur: omne inconnexum a priore se, et per priora a Primo, in instanti perit: quod Maximus Homo, seu influxus inde, sit illud prius, per quod connectitur homo quoad omnia et singula ejus cum Primo, hoc est, cum Domino, ex sequentibus {1}patebit. @1 constabit$