Arcana Coelestia (Elliott) n. 3608

Previous Number Next Number See English 

3608. `Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris': quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc, constat ex significatione `indicari' quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, ita percipere; ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum naturale, de quibus supra; inde patet quod `indicatum Rebeccae de verbis Esavi filii sui majoris' sit perceptio Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church