Arcana Coelestia (Elliott) n. 3605

Previous Number Next Number See English 

3605. `Odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius': quod significet quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam, constat ex significatione `odi' quod in sensu interno hic sit aversari, de qua sequitur; ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum naturale, et `Jacobi' quod sit verum naturale, de quibus supra; et ex significatione `benedictionis' quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; hic quod sit conjunctio veri inversa quae per `Jacobum' repraesentatur, constat ab illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603 dicta et ostensa sunt. [2] Quod `odi' in sensu interno sit aversari, est quia praedicatur de bono, quod repraesentatur per `Esavum,' et bonum ne quidem scit quid odium, nam est prorsus oppositum ejus; opposita nusquam in uno subjecto dari possunt; sed bonum, seu illi qui in bono sunt, loco odii speciem aversationis habent; inde est quod odium hic in sensu interno sit aversari; sensus enim internus est principaliter pro illis qui in caelo sunt, quare cum descendit ille inde et derivatur in sensum litteralem, tunc quando historica talia sunt, affectio aversationis cadit in expressionem odii, sed tamen ita ut illis qui in caelo, idea odii nulla insit; se habet hoc sicut illud quod in Parte Prima n. 1875 ab experientia relatum est de illis verbis in Oratione Domini `Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo,' quod rejiceretur tentatio et malum, eo usque dum pure angelicum, nempe bonum, absque idea tentationis et mali remaneret, et hoc cum adjuncta specie indignationis et aversationis, quod cogitandum de malo cum de Domino: [3] similiter se habet cum de Jehovah seu Domino legitur in Verbo quod odio habeat, ut apud Zachariam, Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum Jehovae, viii 17:

apud Mosen, Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 22:

apud Jeremiam, Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra Me vocem suam, ideo odi eam, xii 8:

apud Hosheam, In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos e domo Mea, non addam amare eos, ix 15;

ibi `odium' quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu litterae etiam ita dicitur; [4] hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum {1}aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, {2}verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, {3}quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, v 43-45. @1 aliquid $ @2 after influens$ @3 ideo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church