Arcana Coelestia (Elliott) n. 3601

Previous Number Next Number See English 

3601. `Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies': quod significet quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam, constat ex significatione `gladii' quod sit verum pugnans, de qua n. 2799; inde `super gladio vivere' est quando conjungitur verum bono, conjunctio enim fit per pugnas, hoc est, per tentationes, {1}nam verum absque illis haud conjungitur; et ex significatione `fratri servire' quod sit inferiore loco esse; quod tamen bonum inferiore loco non sit, modo apparenter, constat ex illis {2}quae supra toties dicta sunt, videatur n. 3582. @1 verum enim absque illis non$ @2 locis quae supra n 3582 citata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church