Arcana Coelestia (Elliott) n. 3593

Previous Number Next Number See English 

3593. `Et horruit Jishak horrore magno usque valde': quod significet alterationem magnam circa status inversionem, constat ex significatione `horroris' quod sit alteratio; quod sit circa status inversionem, patet ab illis quae supra dicta sunt de bino statu hominis qui regeneratur, de statu antequam regeneratus est et de statu postquam regeneratus est; quod nempe in statu antequam regeneratus est, vera apparenter dominentur, at in statu postquam regeneratus est, vera cedant et bonum recipiat dominium, de quibus videantur quae prius saepius ostensa sunt, n. 1904, 2063, 2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f., 3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church