Arcana Coelestia (Elliott) n. 3586

Previous Number Next Number See English 

3586. `Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo': quod significet cum conjunctio prima ita facta, constat ex significatione `benedicere' quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ita `quemadmodum absolvit benedicere' quod sit cum conjunctio facta, quod prima fuerit cum vero quod repraesentatur per Jacobum, ex illis quae supra dicta sunt, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church