Arcana Coelestia (Elliott) n. 3581

Previous Number Next Number See English 

3581. `Servient tibi populi': quod significet vera Ecclesiae; et `incurvabunt se tibi populi' quod significet vera boni, constat ex praedicatione `servire' quod sit de veris, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione `populorum' quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295; per populos primum nominatos significantur vera Ecclesiae, quae vera spiritualia vocantur, et per populos secundo nominatos vera boni, quae bona spiritualia sunt, et respective vera vocantur; charitatis bona sunt talia vera; quia hoc discrimen est, etiam populi primo loco et secundo {1}non simili voce in lingua Hebraea, sed alia usque affini, exprimuntur. @1 Heb of first is `ammim and of second' l'ummim only initial letters differ and these are almost silent.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church