Arcana Coelestia (Elliott) n. 3538

Previous Number Next Number See English 

3538. `Quae cum illa in domo': quod significet quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis, constat ex repraesentatione Rebeccae, quae hic est `illa,' quod sit Divinum Verum Divini Rationalis: de qua prius; et ex significatione `domus' quod hic sit Divinum Bonum, quia praedicatur de Domino; quod `domus' sit bonum, videatur n. 710, 2233, {1}2234, 2559, 3128; quod illa significentur per ea verba `quae cum illa in domo,' est quia per `domum' significatur rationale tam quoad bonum quam quoad verum, seu quod idem, tam quoad voluntarium, hoc enim est boni, quam quoad intellectuale, quia hoc est veri; quando rationale ex voluntario seu bono agit per intellectuale seu verum, tunc mens rationalis vocatur `una domus'; inde etiam ipsum caelum vocatur `domus Dei,' quia ibi non nisi quam bonum et verum est, ac bonum agit per sibi unitum aut conjunctum verum; hoc quoque repraesentatur in conjugialis inter maritum et {2}uxorem, qui unam domum constituunt, ex causa quia amor {3}conjugialis existit a conjugio Divino boni et veri, n. 2728, 2729, 3132, et est voluntas utrique ex bono, sed cum differentia sicut bonum se habet ad {4}suum verum, {5}quare etiam per `maritum' significatur bonum, et per {2}uxorem verum; cum enim una domus est, tunc bonum est omne ibi, ac verum quia est boni, etiam est bonum. Quod dicatur `cum illa in domo,' non cum illo seu cum illis, est quia de statu conjunctionis veri et boni, seu de statu antequam plene unita aut conjuncta sunt, agitur; de quo statu nunc sequitur. @1 2234 has no. ref. to domus$ @2 i ejus$ @3 i genuinus$ @4 ejus$ @5 inde est quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church