Arcana Coelestia (Elliott) n. 3534

Previous Number Next Number See English 

3534. Vers. 14-17. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui. `Ivit, et accepit, et adduxit matri suae' significat statum oboedientiae veri naturalis: `et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater ejus' significat delectabilia, non autem desiderabilia: `et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum' significat veri genuina boni: `quae cum illa in domo' significat quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis: `et induit Jacobum filiam suum minorem' significat affectionem veri, seu vitam boni ex vero: `et pelles haedorum caprarum indui fecit' significat externa vera boni domestici: `super manus illius' significat secundum facultatem recipiendi: `et super levitatem collorum illius' significat ut non appareret verum disjungens: `et dedit cupedias' significat delectabilia inde: `et panem' significat bonum inde: `quae fecit' significat quae a Divino Vero: `in manum Jacobi filii sui' significat quod (x)talis esset affectio veri naturalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church