Arcana Coelestia (Elliott) n. 3529

Previous Number Next Number See English 

3529. `Et ero in oculis ejus sicut seducens': quod significet rejectionem quia apparenter contra ordinem, constat ex significatione `esse in oculis ejus' quod sit appercipi qualis est; per `oculum' enim significatur apperceptio visus interni, n. 212, 2701, 2789, 2829, 3198, 3202; et ex significatione `seducentis' seu seductoris quod sit contra ordinem, hic {1}apparenter; omnis seductio non aliud est; inde foret rejectio; quid autem significatur per {2}apparenter contra ordinem, ex sequentibus patebit. @1 before contra$ @2 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church