Arcana Coelestia (Elliott) n. 3524

Previous Number Next Number See English 

3524. Vers. 11-13. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam, Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis. Fortassis palpaverit ne pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi. `Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam' significat perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero: `Ecce Esau frater meus vir pilosus' significat quale boni naturalis respective: `et ego vir levis' significat quale veri naturalis respective: `fortassis palpaverit me pater meus' significat perceptionis intimum gradum: `et ero in oculis ejus sicut seducens' significat rejectionem quia apparenter contra ordinem: `et adducam super me maledictionem et non benedictionem' significat disjunctionem: `et dixit illi mater ejus' significat perceptionem ex Divino Vero: `Super me maledictio tui, fili mi' significat quod nulla disjunctio: `tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi' significat ex effectu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church