Arcana Coelestia (Elliott) n. 3496

Previous Number Next Number See English 

3496. Vers. 2-4. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare mihi venationem. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adduc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior. `Dixit, Ecce quaeso senui' significat quod status adesset: `non scio diem mortis meae' significat vitam in naturali: `et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum' significat doctrinalia boni quae ei: `et exi agrum' significat ubi bona humus: `et venare mihi venationem' significat boni verum: `et fac mihi cupedias quemadmodum amavi' significat amoena inde quia ex bono: `et adduc mihi, et edam' significat appropriationem: `propterea ut benedicat tibi anima mea' significat adjunctionem ad suam vitam: `antequam morior' significat primum statum resuscitationis in naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church