Arcana Coelestia (Elliott) n. 3490

Previous Number Next Number See English 

3490. CONTENTA

{1}Prius, ubi de Jishako et Rebecca, actum est in sensu interno de Rationali quomodo Dominus illud in Se Divinum fecerat; nunc agitur in sensu interno de Naturali quomodo Dominus id in Se Divinum fecit; `Esau' est bonum ejus, et `Jacob' est verum; quippe Dominus cum in mundo fuit, totum Humanum Suum, tam interius quod est Rationale quam exterius quod est Naturale, et quoque ipsum Corporeum, in se Divinum fecit; et hoc secundum ordinem Divinum; secundum quem etiam Dominus hominem novum facit seu regenerat; quapropter in sensu repraesentativo hic quoque agitur de regeneratione hominis quoad ejus naturale, in quo sensu etiam `Esau' est bonum naturalis, et `Jacob' verum ejus; utrumque usque Divinum, quia omne bonum et verum quod regenerato, est a Domino. @1 A has two versions of this , one in vol. I, p. 12, the other in vol. II, p. 88 the latter is the one used in I. See Appendix volume.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church