3479. Judaei qui ante Domini Adventum vixerunt, sicut etiam qua postea, non aliam opinionem de ritualibus Ecclesiae suae habuerunt quam quod cultus Divinus solum consisteret in externis; quid repraesentabant et significabant, nihil curabant; non enim sciebant, nec scire volebant, quod aliquod internum cultus et Verbi daretur, {1}ita quod aliqua vita esset post mortem, {2}consequenter quod aliquod caelum, erant enim prorsus sensuales et corporei; et quia {3}in externis separatis ab internis erant, cultus respective ad illos non aliud fuit quam idololatricus, quapropter {4}pronissimi erant ad colendos quoscumque deos, modo persuaderentur quod illi prosperare eos possent: [2] sed quia gens illa talis erat ut in externo sancto potuissent esse, et sic sancta habere ritualia per quae repraesentabantur caelestia regni Domini, et sanctam venerationem habere pro Abrahamo, Jishako et Jacobo, et quoque pro Mose et Aharone, et postea pro Davide, per quos repraesentabatur Dominus, et cumprimis sanctitatem habere pro Verbo, in quo omnia et singula repraesentativa et significativa Divinorum sunt, ideo in illa gente Ecclesia repraesentativa instituta fuit; si autem gens illa novisset interna usque ad agnitionem, tunc profanavisset illa, et sic cum in sancto (x)externo simul in profano interno fuissent, ita prorsus nulla communicatio potuisset esse repraesentativorum cum caelo per illam gentem; inde est quod {5}interiora non illis detecta fuerint, ne quidem quod Dominus {6}venturus ut salvaret animas illorum. [3] Quia tribus Judaica prae reliquis tribubus talis fuit, et hodie sicut olim, ritualia quae extra Hierosolymam observari possunt, sancta habent, etiam sanctam venerationem pro patribus suis ac imprimis sanctitatem pro Verbo Veteris Testamenti, et praevisum quod Christiani paene rejicerent illud, et quoque foedarent interna sua profanis, ideo gens illa huc usque conservata est, secundum Domini verba apud Matthaeum, xxiv 34; aliter si Christiani, sicut norunt interna, quoque viverent interni homines; si hoc, gens illa ante plura saecula, sicut aliae gentes, excisa fuisset. {8}Sed cum gente illa ita se habet quod sanctum eorum externum seu sanctum cultus, nihil afficere possit interna eorum, haec enim immunda ex sordido amore sui et ex sordido mundi sunt, et quoque ex idololatrico quod externa colant absque internis; et (t)sic quia non aliquid caeli in se habent, nec aliquid caeli in alteram vitam {7}secum ferre possunt, praeter paucos qui in amore mutuo, et sic non in contemptu aliorum prae se vivunt.(s) @1 nec$ @2 ita$ @3 separabant interna ab externis$ @4 etiam pronissimi fuerunt$ @5 after fuerint$ @6 erat intus I$ @7 after caeli$ @8 populis I$