3453. `Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace': quod significet quod non violaverint internum sensum Verbi et quod non violarent, constare potest (c)a serie rerum in sensu interno, et ex illis quae supra ad vers. 11, 22, 23 dicta sunt.