Arcana Coelestia (Elliott) n. 3432

Previous Number Next Number See English 

3432. `Et fodit puteum alium, et non rixati super illo': quod significet sensum litteralem Verbi, constat ex significatione `putei' quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3096, 3424, hic Verbum quoad sensum litteralem, nam dicitur quod `transtulerit exinde, et foderit puteum alium, et quod de illo non rixati sint,' per quae significatur ille sensus Verbi qui exterior est et quem non negant, qui sensus est qui litteralis vocatur. Sensus litteralis Verbi est triplex, nempe historicus, propheticus, et doctrinalis; unusquisque est talis ut capi possit {1}etiam ab illis qui in externis sunt. [2] Cum Verbo ita se habet antiquissimo tempore quando Ecclesia caelestis fuit, non fuerat Verbum, homo enim illius Ecclesiae habuit Verbum cordibus suis inscriptum; Dominus enim immediate per caelum illos docuit quid bonum et inde quid verum, et dedit illis utrumque percipere ex {2}amore et charitate, et scire ex revelatione; ipsissimum Verbum illis fuit Dominus. Post hanc Ecclesiam successit alia quae non caelestis sed spiritualis fuit; haec principio non habuit Verbum aliud quam quod ab antiquissimis collectum fuit, hoc repraesentativum erat Domini, ac significativum regni Ipsius, ita illis fuit sensus internus ipsum Verbum; quod etiam Verbum scriptum habuerint, tam historicum quam propheticum, quod amplius non exstat, et quod in illo similiter sensus internus fuerit qui se referebat ad Dominum, videatur n. 2686; inde sapientia illius temporis fuit et loqui et scribere per repraesentativa et significativa, intra Ecclesiam de rebus Divinis, et extra Ecclesiam de rebus aliis, ut patet ab {3}antiquorum illorum scriptis quae apud nos: sed successu temporis, illa sapientia periit, usque tandem ut non scirent quod aliquis sensus internus, etiam in Libris Verbi, inesset; Judaica et Israelitica gens erat talis; haec {4}Verbum propheticum sanctum habuit ex eo quod antiquum sonaret et Jehovae nomen in sensu litterae audirent, non credentes quod {5}aliquod Divinum altius ibi reconditum lateret; orbis Christianus nec sanctius de Verbo cogitat. [3] Exinde constare potest quomodo sapientia succedente tempore ab intimis secesserit ad extima, et homo se a caelo removerit, et tandem descenderit usque ad terrae pulverem, in quo nunc sapientiam ponit. Quia ita se habuit cum Verbo, nempe quod ejus sensus internus successive obliteratus sit, et hodie ita ut nesciatur quod sit, cum tamen ille est ipsissimum Verbum in quo Divinum proxime, ideo status ejus successivi in hoc capite describuntur. @1 , ita accommodatus etiam$ @2 affectione$ @3 antiquissimorum$ @4 stylum antiquum, qui fuit qualis primorum capitum Geneseos et qualis Prophetarum$ @5 aliquid$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church