Arcana Coelestia (Elliott) n. 3424

Previous Number Next Number See English 

3424. `Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum': quod significet Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, constat ex significatione `fodere in valle' quod sit inquirere inferius secundum vera ubinam sunt; `fodere' enim est inquirere, et `vallis' est inferius, n. 1723, 3417; et ex significatione `putei aquarum vivarum' quod sit Verbum in quo Vera Divina, ita Verbum quoad sensum litteralem in quo internus; quod Verbum dicatur `fons,' et quidem `fons aquarum vivarum,' notum est; quod etiam Verbum dicatur `puteus,' inde est quia sensus litterae respective talis est, et quia Verbum respective ad spirituales non est fons sed puteus, videatur n. 2702, 3096; quoniam vallis est quod inferius, seu quod idem, exterius, et in valle inventus est fons, ac sensus litteralis est sensus Verbi inferior seu exterior, ideo est sensus litteralis qui intelligitur; sed quia in illo sensus internus est, hoc est, caelestis ac Divinus, ideo dicuntur aquae ejus `vivae'; ut quoque {1}aquae quae exibant sub limine novae domus, apud Ezechielem, Et fiet, omnis anima fera quae reptat, ad quamcumque venit ibi fluvius, {2}vivit; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae illae, et sanantur, et vivit omne quo venit fluvius, xlvii 8, 9;

ubi `fluvius' est Verbum, `aquae quae faciunt omne vivere' sunt Divina Vera quae in illo, `piscis' sunt scientifica, n. 40, 991. [2] Quod Verbum Domini tale sit ut sitienti, hoc est, desideranti vitam, det vitam, et quod sit fons cujus aquae sunt vivae, etiam Dominus docet apud Johannem, Jesus dixit ad mulierem e Samaria ad puteum Jacobi; Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem:...qui biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 10, 14;

quod Verbum sit vivum, ac ita det vitam, inde est quia in supremo sensu ibi agitur de Domino, ac in intimo de regno Ipsius, in quo Dominus est omne; et cum ita, est ipsa vita quae est in Verbo, et quae influit in mentes illorum qui in sancto (t)legunt Verbum; inde est quod Dominus {3}dicat Se quoad Verbum quod ab Ipso, esse `fontem aquae salientis in vitam aeternam,' videatur etiam n. 2702. [3] Quod Verbum Domini, sicut fons, etiam puteus dicatur, constat apud Mosen, Cecinit Israel canticum; Ascende putee, respondete ei;

puteus, foderunt principes, effoderunt primores populi {4}in Legislatorem baculis suis, Num. xxi 17, 18;

haec ad locum Beer, hoc est, ad locum putei; quod ibi per `puteum' significetur Verbum Antiquae Ecclesiae, de quo n. 2897, ab antecedentibus ibi patet; `principes' sunt primaria vera ex quibus; quod `principes' sint primaria vera, videatur n. 1482, 2089; `primores populi' sunt vera inferiora, qualia sunt illa quae {5}in sensu litterali: n. 1259, 1260, 2928, 3295; quod `Legislator' sit Dominus, constat; `baculi' sunt potentiae quae illis. @1 ubi de aquis$ @2 vivet$ @3 dixerit$ @4 Sch per$ @5 sunt sensus literalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church