Arcana Coelestia (Elliott) n. 3393

Previous Number Next Number See English 

3393. `Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit': quod significet Domini perceptionem ex doctrina, constat ex repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533, 3391; ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini, de qua supra; et ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2862; et quia Abimelech significat doctrinam illam, in qua nunc Divinum perceptum est, n. 3392, ita per `Abimelechum' etiam repraesentatur Dominus quoad illam; nam omnia et singula quae in Verbo in supremo sensu se referunt ad Dominum; estque Dominus ipsa doctrina, hoc est, Verbum, non modo quoad sensum supremum ibi, sed etiam quoad sensum internum, etiam quoad sensum litteralem, [2] hic enim sensus est repraesentativus et significativus sensus interni, et hic repraesentativus et significativus sensus supremi; et quod in Verbo repraesentativum et significativum est, hoc in essentia sua est illud {1}quod repraesentatur et significatur, ita est Divinum Domini; repraesentativum enim non est nisi imago illius qui repraesentatur, et in imagine est ipse qui sistitur; ut patere potest a loquela hominis, etiam a gestu ejus; illa nempe loquela et hic nempe gestus sunt modo imagines illorum quae existunt intus in homine, in ejus cogitatione et voluntate, sic ut loquela et gestus sint cogitatio et voluntas in forma {2}; si enim cogitationem et voluntatem inde auferres, reliquum foret modo inanimatum quid, ita nihil humani; inde constare potest quomodo se habet cum Verbo, etiam in littera, quod nempe Divinum sit. @1 i ipsum$ @2 i seu formatae naturaliter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church