Arcana Coelestia (Elliott) n. 3384

Previous Number Next Number See English 

3384. `Habitabat Jishak in Gerar': quod significet statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda, constat a significatione `habitare in Gerar' quod sit esse in illis quae (t)fidei sunt, ita status quoad illa; `habitare' enim significat vivere, n. 1293, et `Gerar' illa quae sunt fidei, n. 1209, 2504, 3365; et a repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630; quod sint respective ad rationalia quae adjungenda, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam agitur in toto hoc capite de illis, nempe de rationalibus quae illustrata a Divino Domini sunt apparentiae veri. [2] Quod `habitare' sit esse (c)et vivere, ita status, patet a perpluribus locis in Verbo; ut apud Davidem, Habitabo in domo Jehovae in longitudinem dierum, Ps. xxiii 6:

Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, Habitem in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, Ps. xxvii 4:

Non habitabit in medio domus Meae, faciens dolum, Ps. ci 7; ubi `habitare in domo Jehovae' pro esse et vivere in bono amoris, nam hoc est `domus Jehovae': apud Esaiam, Habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix 1;

`habitantes {1}in terra umbrae mortis' pro statu (c)eorum qui in ignorantia boni et veri sunt: apud eundem, Babel non habitabitur in aeternum, xiii 20;

pro statu damnationis illorum qui `Babel' sunt: [3] apud eundem, Jehovah Deus Israelis habitans cherubos, xxxvii 16;

Pastor Israelis...habitans cherubos, effulge, Ps. lxxx 2 [A.V. 1];

`habitans cherubos' est Dominus quoad statum providentiae, ne quis in sancta amoris et fidei nisi praeparatus a Domino immittatur, n. 308: apud Davidem, In pace simul cubo et dormio, nam Tu Jehovah solus securum me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8];

`securum facere habitare' pro statu pacis: apud Jeremiam, Quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui, ii 13;

de Babele; `habitare super aquis multis' pro esse in cognitionibus de vero: [4] apud Danielem, Deus Ipse revelat profunda et abscondita, novit quid in tenebris, et lux cum Eo habitat, ii 22;

`habitare' pro esse: apud eundem, Sub arbore {2}illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, iv 9:

et apud Ezechielem, Sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6;

`habitare' pro esse et vivere: apud Hosheam, Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi, non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, ix 2, 3;

`non habitare in terra Jehovae' pro non esse in statu boni amoris, ita non in regno Domini. @1 in umbra mortis I$ @2 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church