Arcana Coelestia (Elliott) n. 3373

Previous Number Next Number See English 

3373. `Et semini tuo': quod significet verum, constat ex significatione `seminis' quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, (x)1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est `semen tuum.' Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod `semen' sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per `semen' non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt `semen,' sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit `semen,' nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur `filii regni,' apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus, semen sunt filii regni, xiii 37, 38;

inde quoque in genere per `filios' significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623: [2] quisque, {1}qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest {2}quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in {3}bono amoris in Dominum et {4}charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; {5}quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, Joh. xii 40;

et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse, Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, Joh. viii 33, 39, 44;

per `Abrahamum' hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per `semen Abrahami, Jishaki et Jacobi' in Verbo {6}et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui `semen Domini' sunt, hoc est, qui' in bono et vero fidei in Ipsum: (m)quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.(n) @1 si$ @2 quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum, quae benediceretur prae omnibus aliis gentibus et populis in tellure, illa eorum posteritas$ @3 amore$ @4 in charitate$ @5 quare de illis ita Dominus, Joh. xxi 33, 39, 44.$ @6 ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church