Arcana Coelestia (Elliott) n. 3364

Previous Number Next Number See English 

3364. `Fuit fames in terra praeter famem priorem {1}in diebus Abrahami': quod significet defectum cognitionum fidei, constat a significatione `famis' quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460; quod cognitionum fidei sit, patet a mox sequentibus, nempe a repraesentatione `Abimelechi' et a significatione `Geraris' quod sint illa quae fidei sunt; `fames in diebus Abrahami' quae memoratur cap. xii 10, et de qua n. 1460, fuit defectus cognitionum quae naturalis hominis, fames autem de qua hic, est defectus cognitionum quae sunt rationalis, quare dicitur, quod `fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami.' [2] Agitur hic in sensu interno de Domino, quod ab Ipsius Divino omnia doctrinalia fidei; non enim datur aliquod doctrinale, ne quidem minimum ejus, quod non a Domino, nam Dominus est ipsa doctrina, inde est quod Dominus dicatur Verbum, {2}quia Verbum est doctrina: sed quia omne quod in Domino est Divinum, et Divinum non capi potest ab aliquo creato, ideo doctrinalia quae a Domino, quantum coram creatis apparent, non sunt vera pure Divina, sed sunt veri apparentiae; {3}at usque in apparentiis sunt Vera Divina; et quia haec in illis sunt, etiam apparentiae audiunt vera: de his nunc in hoc capite agitur. @1 i quae fuit$ @2 nam$ @3 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church