Arcana Coelestia (Elliott) n. 3349

Previous Number Next Number See English 

3349. Ex illis quae hactenus dicta sunt, constare potest quid correspondentiae sunt, et quid repraesentationes; sed praeter (c)illa quae dicta et ostensa sunt ad finem capitum praecedentium, n. 2987-3003, et n. 3223-3227, videantur etiam quid de illis sunt alibi, nempe haec: (m)quod omnia in Verbi sensu litterae sint repraesentativa et significativa illarum rerum quae in sensu interno, n. 1404, 1408, 1409, 2763: quod Verbum per Mosen et prophetas, per repraesentativa et significativa conscriptum sit, et quod alio stilo non scribi posset ut sensum internum haberet per quem communicatio caeli et terrae esset, n. 2899: quod Dominus etiam ideo locutus sit per repraesentativa, et quoque quia locutus ex ipso Divino, n. 2900(n): unde repraesentativa et significativa quae in Verbo, et in ritualibus, n. 2179: quod repraesentativa orta sint a significativis Ecclesiae Antiquae, et haec a perceptivis Ecclesiae Antiquissimae, n. 920, 1409, 2896, 2897: quod antiquissimi repraesentativa sua habuerint etiam ex somniis, n. 1977 quod `Hanoch' sint illi qui collegerunt {1}perceptiva antiquissimorum, n. 2896: quod in caelo {2}continue repraesentativa Domini et Ipsius regni sint, n. 1619: quod caeli sint pleni repraesentativis, n. 1521, 1532 quod ideae angelorum vertantur in varia repraesentativa in mundo spirituum, n. 1971, 1980, 1981: repraesentativa per quae infantes introducuntur in intelligentiam, n. 2299 quod repraesentativa in natura sint ab influxu Domini, n. 1632, 1881: quod in universa natura sint repraesentativa regni Domini, n. 2758: quod in externo homine sint quae correspondent et quae non correspondent interno, n. 1563, 1568. @1 representativa et significativa illorum$ @2 continua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church