3344. Loquela autem angelorum adhuc interioris seu tertii caeli est quoque repraesentativa, sed talis ut nusquam aliqua idea capi possit, ita nec describi. Etiam haec idea intus est in homine, sed in illo qui in amore caelesti est, hoc est, in amore in Dominum; ac post separationem corporis in illam, sicut natus in illam, venit, tametsi nihil ejus aliqua idea, ut dictum, capi ab ipso potuerit quamdiu vixit in corpore. (m)Verbo, per repraesentativa adjuncta ideis vivit quasi loquela, {1}omnium minime apud hominem quia in loquela vocum est; magis apud angelos primi caeli; adhuc magis apud angelos secundi; maxime autem apud angelos tertii caeli, nam hi proxime in vita Domini sunt; {2}quicquid a Domino, in se vivum est.(n) @1 i sed$ @2 i nam$