Arcana Coelestia (Elliott) n. 3342

Previous Number Next Number See English 

3342. Omnis loquela spirituum et angelorum etiam per repraesentativa fit; sistunt enim per mirabiles lucis et umbrae variationes illa quae cogitant, vive coram visu interno et simul externo illius cum quo loquuntur, et per mutationes status affectionum convenientes insinuant illa. Repraesentationes quae in loquelis existunt, non sunt similes illis de quibus prius dictum, sed sunt citae et momentaneae una cum ideis quae sunt loquelae illorum: sunt sicut cum describitur aliquid longa serie, et simul illud coram oculis exhibetur imagine; nam quod mirum, ipsae res spirituales quaecumque possunt per species imaginum quae incomprehensibiles sunt homini, repraesentative sisti, {1}in quibus intus sunt, quae perceptionis veri, et adhuc interius quae perceptionis boni sunt: [2] talia etiam in homine sunt, nam homo est spiritus corpore amictus; ut constare ex eo potest quod omnis loquela percepta aure cum ascendit versus interiora, transeat in ideas visualium non absimiles, et ab his in intellectuales, et sic fit perceptio sensus vocum: qui super his rite reflectit, inde scire potest quod in ipso spiritus sit, qui internus ejus homo est, (c)et quoque quod talis illi loquela sit post corporis separationem, quia in eadem est cum vivit sed non patet ei quod in illa sit, propter obscurum, immo caliginosum, quod terrestria, corporea et mundana inducunt. @1 quae intellectus veri sunt, et intus in illis sunt et adhuc interius, quae sunt perceptionis boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church