Arcana Coelestia (Elliott) n. 3338

Previous Number Next Number See English 

3338. Praeter luces illas, etiam sunt calores, qui {1}quoque sunt ex bino fonte, calor caeli ex Sole illius qui est Dominus, et calor mundi ex sole illius, qui est luminare oculis nostris conspicuum; calor caeli se manifestat coram interno homine per amores et affectiones spirituales, calor autem mundi se manifestat coram externo homine per amores et affectiones naturales; ille calor facit vitam interni hominis, hic autem vitam externi; nam absque amore et {2}affectione ne hilum vivere potest homo: inter binos illos calores etiam sunt correspondentiae: calores illi fiunt amores et affectiones ex influxu vitae Domini, et inde apparent homini sicut non calores {3}essent, at usque sunt; nam nisi inde calor homini, tam quoad internum, quam quoad externum hominem, homo momento emortuus procumberet: patent haec {4}unicuique ex eo quod homo quantum accenditur amore, tantum quoque calescat, et quantum recedit amor, tantum torpescat: calor hic est, ex quo hominis voluntas vivit, lux autem, de qua supra, ex qua ejus intellectus. @1 etiam$ @2 affectionibus$ @3 fuissent$ @4 unicuivis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church