Arcana Coelestia (Elliott) n. 3305

Previous Number Next Number See English 

3305. `Et vocabat nomen ejus Jacob': quod significet doctrinam veri naturalis, constat a significatione `vocare nomen' seu vocare nomine quod sit quale, de qua mox supra n. 3302; quale quod repraesentatur per `Jacobum,' est doctrina veri naturalis, ut constare potest ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum vitae veri naturalis, n. 3300, et ex plurimis locis in Verbo ubi nominatur: sunt enim duo quae naturale constituunt, sicut sunt duo quae rationale, immo quae totum hominem, {1}unum quod est vitae, alterum quod est doctrinae; quod vitae, est voluntatis, quod doctrinae, est intellectus; illud vocatur bonum, hoc autem verum; bonum illud est quod repraesentatur per Esavum, verum autem per Jacobum, seu quod idem, bonum vitae veri naturalis est quod repraesentatur per Esavum, et doctrina veri naturalis quae per Jacobum: sive dicas bonum vitae veri naturalis, et doctrinam veri naturalis, sive illos qui in iis sunt, idem est, bonum vitae enim, et doctrina veri, non dari potest absque suo subjecto; si absque illo, est abstractum quid, quod usque spectat hominem in quo sit; quare per Jacobum hic significantur illi qui in doctrina veri naturalis sunt. [2] Qui in sensu litterae solo manent, per Jacobum in Verbo intelligi credunt omnem illum populum qui ex Jacobo, et propterea illi populo tribuunt omnia illa quae de Jacobo et historice et prophetice dicta sunt; sed Verbum est Divinum in eo principaliter quod omnia et singula quae ibi non spectent unam gentem seu unum populum, sed universum genus humanum, {2}nempe quod est, quod fuit, et quod erit; et adhuc universalius, {3}nempe regnum Domini in caelis; et in (t)supremo sensu Ipsum Dominum; quia ita est, est Verbum Divinum; {4}si modo unam gentem, tunc foret humanum, et nihil plus Divinum ibi, quam quod apud gentem illam esset sanctum cultus; quod tale non fuerit apud populum qui Jacob vocatur, cuivis notum esse potest: inde etiam patet quod per `Jacobum' in Verbo non Jacob intelligatur, tum quod per `Israelem' non Israel, {5}quod in propheticis paene ubivis, ubi Jacob, etiam Israel nominetur, et nemo scire potest, quid in specie per unum et quid per alterum intelligitur nisi ex sensu qui altius latet, et in se arcana caeli recondit. [3] Quod itaque per Jacobum significetur in sensu {6}interno doctrina veri naturalis, seu quod idem, illi qui in ea doctrina sunt, ex quacumque gente sint, et quod in sensu supremo {7}intelligatur Dominus, constare potest ab his locis; apud Lucam, Angelus dixit ad Mariam, Concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ejus Jesum; Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Sui, ita ut regnet super domum Jacobi in saecula, et regni Ipsius non sit finis, i 31-33;

quod hic per `domum Jacobi' non gens seu populus Judaicus intellectus sit, quisque videt, regnum enim Domini non fuit super illum populum, sed super omnes in universo qui in fide in Ipsum sunt, et ex fide in charitate; inde constat quod per `Jacobum' ab angelo nominatum, non sit populus Jacobi intellectus, consequenter nec alibi; per semen Jacobi, per natos Jacobi, per terram Jacobi, per hereditatem Jacobi, per regem Jacobi, per Deum Jacobi, quae toties in Verbo Veteris Testamenti leguntur, non illa sint: [4] similiter se habet cum Israele, ut apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus sume Puerum, et matrem Ipsius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicero; ille experrectus sumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium Meum, ii 13-15;

apud Prophetam ita dicitur, Cum puer Israel, tunc dilexi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, Hosh. xi 1;

quod hic `Israel' sit Dominus, manifeste patet; (m)et tamen ex sensu litterae non aliud sciri potest quam quod puer Israel sint primi posteri Jacobi, qui in Aegyptum venerunt, et dein evocati {8}sunt.(n) Similiter se habet alibi ubi Jacob et Israel nominantur, tametsi hoc non apparet {9}ex sensu litterae; ut apud Esaiam, Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, sic dixit Jehovah factor tuus et formator tuus ab utero, juvat te, Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi, quia effundam aquas super sitientem, et rivos super aridam; effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos; hic dicet, Jehovae ego; et hic vocabit se nomine Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, xliv 1-3, 5;

ubi manifeste `Jacob et Israel' pro Domino, ac `semen et nati Jacobi{10}' pro illis qui in fide in Ipsum sunt: [5] in prophetico de filiis Israelis apud Mosen, Josephus sedebit in firmo arcus sui, et corroborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde pastor lapis Israelis, Gen. xlix 24;

ibi `fortis Jacobus et lapis Israelis' etiam manifeste pro Domino: apud Esaiam, Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me, Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus, xlviii 11, 12;

etiam `Jacob et Israel' ibi est Dominus: apud Ezechielem, Accipiam lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea: Ego accipiam filios Israelis ab inter gentes, quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos super terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in dua regna iterum... Servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis;...tunc habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri;

habitabunt super ea, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum, usque in aeternitatem; David servus Meus princeps illis in aeternum: pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; dabo illos, et multiplicabo illos, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum:

sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, ut cognoscant gentes, quod Ego Jehovah sanctificem Israelem, in esse sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, xxxvii 19, 21, 22, 24-28;

hic iterum manifeste patet quod per `Josephum,' per `Ephraimum,' per `Jehudam,' per `Israelem,' per `Jacobum,' perque `Davidem' non intelligantur illi, sed quod in supremo sensu Divine spiritualia quae in Domino, et quae Domini in regno et in Ecclesia Ipsius; quod David non erit rex illis et princeps in aeternum, ut dicitur, quisque scire potest, sed quod per Davidem intelligatur Dominus, n. 1888; etiam sciri potest quod Israel non {11}congregabitur quo dispersus est, et quod illi non sanctificabuntur, et sanctuarium in medio eorum ponetur in aeternum, ut dicitur, sed quod illi qui per `Israelem' in sensu repraesentativo significantur, qui quod sint omnes fideles, notum est: [6] (m)apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eum sicut oves Bozrae, ii 12,(n) similiter: apud Esaiam, Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, xxvii 6;

etiam similiter: apud eundem, Sic dixit Jehovah ad domum Jacobi, Qui redemit Abrahamum, Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent, quia in videndo illo natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, et Deum Israelis timebunt, et scient errantes spiritu intelligentiam, xxix 22-24:

apud eundem, Dixit Jehovah uncto suo {12}Koresho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram ipso gentes, et lumbos regum solvam, ad aperiendum coram ipso januas, et portae non claudantur: Ego ante te ibo, et tortuosa rectificabo, januas aeris confringam, et vectes ferri concidam, dabo tibi thesauros latebrarum, et occultas opes absconditorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocatus nomine tuo Deus Israelis, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum; vocavi te nomine tuo, cognominavi te cum non nosceres Me, (x)xlv 1-4;

ubi etiam manifeste de Domino: apud Micham, In extremitate dierum, erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium,...ibunt gentes multae, et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad domum Dei Jacobi, ut doceat nos de viis Suis, et ibimus in semitis Ipsius, nam e Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae e Hierosolyma, iv 1, 2:

apud Davidem, Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi, gloriosa praedicanda in te civitas Dei, Ps. lxxxvii 1-3:

apud Jeremiam, Servient Jehovae Deo suo, et Davidi regi suo, quem excitabo eis; et tu ne timeas serve Mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo, xxx 9, 10:

apud Esaiam, Attendite insulae ad me, et auscultate populi e longinquo, Jehovah ab utero vocavit me, e visceribus matris meae meminit nominis mei, et dixit mihi, Servus meus tu Israel, in quo gloriosus reddar, xlix 1, 3:

apud eundem, Tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 14:

apud eundem, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, ut possideant eum electi Mei, et servi Mei habitent ibi, lxv 9. [7] In omnibus illis locis per `Jacobum et Israelem' in sensu supremo intelligitur Dominus, et in sensu repraesentativo regnum Domini spirituale, et Ecclesia quae ex doctrina veri et vita boni Ecclesia est, per `Jacobum' illi qui in externis illius Ecclesiae sunt, et per `Israelem' qui in internis. Ex his et perpluribus aliis locis constare potest quod per `Jacobum' nullibi intellectus sit Jacob, nec per `Israelem' Israel, sicut nec per `{13}Jishakum' Jishak, et per `Abrahamum' Abraham, ubi nominantur, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jishako, et Jacobo, in regno caelorum, viii 11:

apud Lucam, Videbitis Abrahamum, Jishakum et Jacobum, et omnes prophetas in regno Dei, xiii 28:

et apud eundem, Lazarus sublatus ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22;

ignorant enim Abrahamum, Jishakum et Jacobum in caelo, {14}et qui ibi, non aliud per illa verba cum ab homine leguntur, percipiunt quam Dominum quoad Divinum et Divinum Humanum, et cum Abrahamo, Jishako et Jacobo accumbere, quam esse cum Domino, et in Abrahami sinu esse, quam esse in Domino; sed dictum est ita, quia homo tunc temporis tam remotus erat ab internis ut non sciret aliud, nec scire vellet aliud, quam quod {15}omnia in Verbo se haberent secundum litteram, et cum secundum litteram cum illis locutus est Dominus, quod fidem reciperent, et quoque quod tunc internus sensus inesset, per quem conjunctio hominis cum Se. Quia ita est, constare potest quid in Verbo Veteris Testamenti significatur per `Deum Jacobi,' et per `Sanctum Israelis,' quod nempe Ipse Dominus; quod `Deus Jacobi' sit Dominus, videatur 2 Sam. xxiii 1; Esai. ii 3; xli 21; Mich. iv 2; Ps. xx 1; xlvi 7; lxxv 9; lxxvi 6; lxxxi 1, 4; lxxxiv 8; xciv 7; cxiv 7; cxxxii 2; cxlvi (x)5. Quod Sanctus Israelis sit Dominus, Esai. i 4; v 19, 24; x 20; xii 6; xvii 7; xxix 19; xxx 11, 12, 15; xxxi 1; xxxvii 23; xli 14, 16, 20; xliii 3, 14; xlv 11; xlvii 4; xlviii 17; xlix 7; liv 5; lv 5; lx 9, 14; Jer. l 29; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; (x)lxxviii 41; lxxxix 18. @1 i nempe$ @2 quod in terris, qui sunt, qui fuerunt, et qui erunt$ @3 totum$ @4 si autem unam modo gentem$ @5 i eo$ @6 repraesentativo$ @7 repraesentatur$ @8 sint$ @9 in$ @10 i et Israel$ @11 congregarentur, quo dispersi sunt$ @12 see note to n. 2851.$ @13 Isacum Isacus$ @14 nec aliud per illa verba, cum leguntur ab homine, percipiunt angeli, quam Dominum quoad Divinum et Humanum, cum quo accumbere est esse cum Domino, et in cujus sinu esse, est esse in Domino$ @15 esset secundum literam in Verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church