Arcana Coelestia (Elliott) n. 3302

Previous Number Next Number See English 

3302. `Et vocabant nomen ejus Esau': quod significet quale ejus, nempe Naturalis quoad bonum, constat a significatione `vocare nomen' seu vocare nomine quod sit scire qualis est, ita quale, de qua n. 144, 145, 440, (x)768, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, et quod nomina in Verbo, quotcumque ibi sunt, in sensu interno sint res, n. 1224, 1888, ita quoque Esau: quod `Esau' sit Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum primo conceptum, constat ex illis quae dicta sunt, et ex illis quae de Esavo sequuntur; tum ex Verbo alibi; sed quia Esau et Edom paene simile significant, cum differentia quod `Edom' sit Divinum Naturale quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, ideo ad vers. seq. 30, ubi Esau vocatur Edom, ex Divina Domini Misericordia, ex locis e Verbo, confirmabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church