Arcana Coelestia (Elliott) n. 3261

Previous Number Next Number See English 

3261. `Et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi': quod significet Divinum Rationale Domini in Divina luce, constat a significatione `habitare' quod sit vivere, de qua n. 1293; et a significatione `Beer-lahai-roi' quod sit Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, de qua n. 3194; inde sensus proximus est quod viveret seu esset Divinum Rationale {1}cum Divino Bono quod ex ipso Divino Vero natum, {2}sed non erat ibi, quare non dicitur in Beer-lahai-roi, sed `cum' Beer-lahai-roi, (m)hoc est, si interpreteris, Cum fonte vivi videntis me, quod est cum Divino illo Bono(n); Jishak enim habitabat in terra meridiei, secundum illa quae in capite praecedente vers. 62, ubi ita, `Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei'; et quia ibi per `terram meridiei' significatur Divina lux inde, n. 3195, idcirco hic non aliud significatur. @1 A d in, cum. I has in, but see two lines below.$ @2 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church