3256. `Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus': quod significet quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem, constare potest a significatione `sepelire'; quod `sepeliri' sit resuscitari et resurgere, n. 2916, 2917 ostensum est: hic quia actum est de repraesentatione Domini per Abrahamum, quod ille status finem habuerit, et nunc incipiat repraesentatio per Jishakum et Jishmaelem, idcirco per `sepelire' hic significatur resuscitatio illius status; se habent significationes applicate ad illa de quibus praedicantur. Cum repraesentativis in Verbo ita se habet, quod continua sint, tametsi apparent interrupta per mortes illorum qui repraesentarunt; at mortes (c)eorum non aliquam interruptionem significant, sed continuationem; ideo etiam sepulturae illorum significant repraesentativum in alio resuscitatum et {1}continuatum. @1 i sic$