Arcana Coelestia (Elliott) n. 3254

Previous Number Next Number See English 

3254. `In senectute bona, senex et satur': quod significet novum repraesentationis, constat a significatione `senectutis' in sensu interno quod sit exuere vetus et induere novum, de qua n. 1854, 2198, 3016: quod sit novum, seu status novus, qui per `senectutem' in sensu interno significatur, est quia apud angelos pro quibus sensus internus Verbi, nulla idea temporis est, ita nulla talium quae sunt temporis, ut aetatum hominis, nempe infantiae, pueritiae, adolescentiae, adultae aetatis, et senectutis, sed pro illis omnibus ideam habeat statuum, ut pro tempore infantiae habent ideam status innocentiae, pro tempore pueritiae et adolescentiae ideam status affectionis boni et veri, pro adulta aetate ideam status intelligentiae, ac pro `senectute' ideam status sapientiae, n. 3183; et quia tunc homo ab illis quae sunt temporis, transit in illa quae sunt vitae absque tempore, ac sic novum statum induit, per `senectutem' significatur novum, et hic novum repraesentativum, quia de hoc apud Abrahamum praedicatur senectus, {1}tum `senex et satur,' ut ab illis quae mox supra dicta sunt, constare potest. @1 et quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church