Arcana Coelestia (Elliott) n. 3244

Previous Number Next Number See English 

3244. Vers. 5, 6. Et dedit Abraham omnia quae ei, Jishako. Et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona; et misit illos ab apud Jishako filio suo, adhuc illo vivente, orientem versus ad terram orientis. `Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako' significat in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali; in sensu respectivo, caelestia amoris regno caelesti Domini: `et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona' significat spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domina: `et misit illos ab apud Jishako filio suo' significat distinctionem et separationem spiritualium a caelestibus: `adhuc illo vivente' significat quibus vitam dare potuit: `orientem versus ad terram orientis' significat ad bonum fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church