Arcana Coelestia (Elliott) n. 3226

Previous Number Next Number See English 

3226. Inter facultates eminentes quas homo in se habet, tametsi id nescit, et quas in alteram vitam cum illuc post solutionem a corpore transit, secum fert, est quod repraesentativa quae apparent in altera vita, percipiat quid significant; tum quoque quod possit {1}sensu animi sui plene intra momentum temporis exprimere quod per horas nequit in corpore, et id per ideas ex illis quae sunt lucis caeli, adjutas {2}et sicut alatas factas per species repraesentativas rei de qua sermo, convenientes, quae tales sunt ut non describi possint: et quia homo post mortem in illas facultates venit, et non opus habet ut de illis in altera vita instruatur, inde constare potest quod homo in illis sit, hoc est, quod illa in ipso sint, cura vivit in corpore, tametsi hoc nescit. (m)Quod ita sit, causa est quia apud hominem continuus influxus per caelum a Domino est; influxus ille est spiritualium et caelestium, quae cadunt in ejus naturalia ac ibi sistuntur repraesentative; in caelo apud angelos non aliud cogitatur quam de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini; sed in mundo apud hominem, vix aliud quam de corporeis et naturalibus quae sunt regni in quo est, et necessitatum vitae in quibus; et quia spiritualia et caelestia caeli quae influunt, sistuntur repraesentative apud hominem in ejus naturalibus, ideo manent illa insita, ac in illis est homo cum corporea exuit, et mundana {3}reliquit.(n) @1 sensa$ @2 aut$ @3 relinquit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church