Arcana Coelestia (Elliott) n. 3220

Previous Number Next Number See English 

3220. {1} Cum de illis quae sunt intelligentiae et sapientiae ac de perceptionibus et cognitionibus, angelis est sermo, tunc influxus inde in societates spirituum correspondentes, cadit in repraesentationes talium quae sunt in regno vegetabili, ut in paradisorum, vinearum, silvarum, pratorum cum floribus, ac in venustates plures, quae excedunt omnem imaginationem hominis: inde est quod (c)illa quae sunt sapientiae ac intelligentiae, describantur in Verbo per paradisos, vineas, silvas, prata, et quod, ubi haec nominantur, talia significentur. @1 This paragraph was written after n. 3227 with directions for insertion here; all numbers from 3221-7 are altered accordingly.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church