Arcana Coelestia (Elliott) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. Caveant sibi ab opinione falsa quod spiritus sint absque sensitivo exquisitiore multo quam in vita corporis; contrarium scio a mille et mille experientiis; sique non credere velint ex causa suarum suppositionum de spiritu, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi ipsa experientia faciet eos credere: non solum habent visum, nam vivunt in luce, et spiritus boni, angelici et angeli in tanta luce ut lux meridiei in mundo ei vix comparari possit: de luce in qua vivunt et vident, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent auditum, tam exquisitum ut auditus eorum in corpore non aequiparari possit; mecum locuti sunt nunc per aliquot annos fere continue; sed de loquela eorum etiam, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus: habent olfactum, de quo etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent tactum exquisitissimum, inde dolores et cruciatus in inferno; nam ad tactum se referunt omnes sensationes, quae sunt modo diversitates et varietates tactus: habent cupiditates et affectiones, quibus nec comparari possunt eae quas habuerunt in vita corporis, de quibus plura, ex Divini Domini Misericordia, in sequentibus: cogitant multo perspicacius et distinctius quam cogitarunt in vita corporis; in una idea cogitationis plura involvunt quam in mille cum cogitarunt in vita corporis: loquuntur inter se ita acute, subtiliter, sagaciter et distincte, ut si perciperet homo modo aliquid de eo, obstupesceret: in summa, nihil prorsus amiserunt quin sint sicut homines sed perfectiones, praeter ossa et carnem et inde imperfectiones. Agnoscunt et percipiunt quod dum in corpore vixerunt, fuerit spiritus qui sensit, quod tametsi apparuit in corpore, usque non fuit corporis; quare rejecto corpore vivunt sensationes multo exquisitiores et perfectiones; vita consistit in sensu, nam absque sensu nulla vita, et qualis sensus talis vita quod cuivis potest notum esse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church