3196. `Et exivit Jishak ad meditandum in agro': quod significet Rationalis statum in bono, constat a repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale, de qua saepe prius; et a significatione `meditari in agro' quod sit ejus status in bono; meditari enim est status rationalis cum mentem intendit; `ager' autem est doctrina et quae sunt doctrinae, n. 368, ita quae sunt Ecclesiae quoad bonum, n. 2971; inde formula antiqua `meditati in agro' pro cogitare in bono, {1}quod est hominis non uxorati, cogitantis de uxore. @1 A had quod est hominis non maritati sed expectantis conjugem, alters maritati to uxorati and expectantis conjugem to cogitantis de conjugio.