3194. `Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi': quod significet Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, constat ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini, de qua n. 2083, 2630, hic quoad Divinum Bonum ibi, quia nondum verum Divinum e naturali evocatum, quod per `Rebeccam' repraesentatur, ipsi conjunctum; in his quae nunc sequuntur, de conjunctione agitur; et (c)a significatione `venire a veniendo Beer-lahai-roi' quod sit ex Divino Vero natum; Beer-lahai-roi in lingua originali significat fontem vivo videnti me, (s)ut supra Gen. xvi (x)13, 14, ubi legitur, `Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? propterea vocavit fontem Beer-lahai-roi (fons vivo videnti me)' quae quid significant, videatur n. 1952-1958; ibi quoque patet quod `fons' sit Divinum Verum `vivus videns me' quod sit Divinum Bonum Rationale, quod ibi vocatur Domini Interior homo, ex Divino Vero.(s) Cum arcanissimo hoc ita se habet: Ipsissimo Divino est Bonum et Verum, Dominum quoad Divinum Humanum exivit ex Divino Bono, et natus ex Divino Vero; seu quod idem, Ipsum Esse Domini erat Divinum Bonum, e Ipsum Existere erat Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale Domini, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit.