Arcana Coelestia (Elliott) n. 3162

Previous Number Next Number See English 

3162. Vers. 52-54. Et fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae. Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes, et dedit Rebeccae; et pretiosa dedit fratri ejus, et matri ejus. Et ederunt et biberunt ille et viri qui cum illo, et pernoctarunt, et surrexerunt in mane, et dixit, {1}Mitte me domino meo. `Fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae' significat perceptionem gaudii in naturali homine: `et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes' significat verum et bonum, et ornatus eorum: `et dedit Rebeccae' significat quae tunc affectioni veri: `et pretiosa dedit fratri ejus' significat spiritualia bono naturali inde: `et matri ejus' significat etiam vero naturali: `et ederunt et biberunt' significat appropriationem boni et veri sic initiati: `ille et viri qui cum illo' significat quae in naturali homine: `et pernoctarunt significat pacem ejus: `et surrexerunt in mane' significat elevationis gradum: `et dixit, {1}Mitte me domino meo' significat affectionem conjunctionis. @1 Heb. mittite$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church