3148. `Et pedes virorum qui cum illo': quod significet purificationem omnium quae Illius in naturali homine, constat a significatione `pedum' quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de qua n. 2162; et a significatione `virorum qui cum illo' quod sint omnia quae ibi. Sollemne fuit quod viatores cum venirent in domum quandam, quod lavarent pedes;
Ut cum fratres Josephi in domum Josephi introducerentur, Gen. xliii 24;
Cum Levita et qui cum illo in domum senis acciperentur, Jud. xix 21;
Et cum Uriah ab itinere veniens, juberetur a Davide descendere in domum suam, et lavare pedes, 2 Sam. xi 8;
causa erat quia profectiones et peregrinationes significabant illa quae sunt instructionis, et inde vitae, videatur n. 1293, 1457, 1463, 2025, quae quod purificarentur, supra mox n. (x)3147 ostensum; et praeterea ne sordes {1}in spirituali sensu intellectae adhaererent, et inquinarent domum, hoc est, hominem; ut quoque patet ex illo, Quod excuterent pulverem pedum, si urbs aut domus non reciperet pacem, Matth. x 14. @1 illae$