Arcana Coelestia (Elliott) n. 3134

Previous Number Next Number See English 

3134. `Dicendo, Ita locutus ad me vir': quod significet propensionem veri in naturali homine, constat pariter ex affectione quae hic, tum ex illis quae vir seu servus Abrahami ad Rebeccam locutus, ex quibus patet quod sit propensio, et ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 265, 749, 1007, hic verum in naturali homine a Divino, quia est `servus senior Abrahami' per quem quod naturalis homo {1}significetur, videatur n. 3019. In Verbo imprimis prophetico saepius dicitur `vir,' nempe vir et uxor, vir et femina, vir et habitator, tum vir et homo, ac ibi per `virum' in sensu interno significatur id quod intellectus est, quod est verum; et per `uxorem, feminam, habitatorem et hominem' id quod voluntatis est, quod est bonum; ut apud Esaiam, Video, et nullus vir, et de illis et nullus consiliator, xli 28; `nullus vir' pro non intelligente, ita pro non vero:

(m)apud eundem, Veni et non vir, clamavi et non respondens, l 2, pariter(n): [2] apud eundem, Impegit in platea veritas, et rectitudo non {2}potuit advenire, et fuit veritas sublata, et recedens a malo {3}insanus: vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius, quod non judicium, et vidit et nullus vir, et obstupuit, lix 14-16;

`nullus vir' manifeste pro non intelligente, ita in sensu universali pro non vero; agitur de tempore ultimo Ecclesiae quando amplius nihil veri, quare dicitur, `impegit in platea veritas, rectitudo non potest advenire, fuit veritas sublata'; quod etiam `platea' praedicetur de vero, videatur n. 2336, et quod `judicium,' n. 2235: apud Jeremiam, Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, (x)v 1;

etiam manifeste `vir' pro intelligente ac vero: apud Zephaniam, Desolabo plateas illorum, et non transiens, devastabuntur urbes (c)illorum, et non vir, et non habitator, iii 6; `non vir' pro non vero,`non habitator' pro non bono n. 2268, 2451, 2712; praeter multis aliis in locis. @1 significatus$ @2 potest$ @3 so Sch but Heb. (mishtolel) might also mean praeda factus, (i.e. e medio raptus non invenitur). S thus renders it in Ps. lxxvi 6.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church