3132. `Et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae': quod significet cum apperciperet Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri, quae est `soror,' constat a significatione `videre' quod sit appercipere, de qua n. 2150; ex significatione `monilis' quod sit Divinum Bonum, de qua n. 3103, 3104; ex significatione `armillarum' quod sit Divinum Verum, de qua etiam n. 3103, (x)3104; ex significatione `manuum' quod sit potentia, de qua n. 878, 3091; et ex significatione `sororis' quod sit affectio veri, de qua n. 2508, 2524, 2556; ex quibus patet quod `videre monile et armillas super manibus sororis suae' sit appercipere Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri. Hoc ita se habet: [2] conjunctio Divini Boni et Divini Veri in Domino est ipsum conjugium Divinum, ex quo conjugium caeleste, quod similiter est boni et veri, ex illo etiam est amor conjugialis, videatur n. 2727-2759; inde est, ubi in Verbo agitur de conjugio, quod in sensu interno significetur conjugium caeleste, quod est boni et veri, ac in supremo sensu conjugium Divinum quod in Domino; quapropter hic per conjugium inter {1}Jishakum et Rebeccam non aliud intelligitur; {2}conjunctio boni et veri est ipsum conjugium, initiatio autem est desponsatio, seu status praecedens conjugium; at status praecedens desponsationem, est qui hic describitur; in hoc statu, sicut in potentia puellae est desponsari, et dein {3}ut uxor conjungi marito, ita in potentia affectionis veri est initiari Divino Vero, et sic conjungi Divino Bono: (m)et praeterea in prima et dein in omni affectione veri apud Dominum, erat intime ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, quia Ipse Jehovah, inde potentia, de qua hic agitur.(n) @1 Isacum$ @2 i ipsa$ @3 sicut$