Arcana Coelestia (Elliott) n. 3129

Previous Number Next Number See English 

3129. `Et Rebeccae frater': quod significet affectionem boni in naturali homine, constat a significatione `fratris et sororis' in Verbo, nempe quod `frater' sit affectio boni, et `soror' affectio veri, de quibus n. 367, 2360, 2508, 2524; sunt enim in naturali homine, sicut in rationali, omnium quae ibi, consanguinitates et affinitates, n. 2556, 2739; inde quoque est quod mens tam rationalis quam naturalis dicatur domus seu familia, {1}ubi parentes, fratres, sorores, consanguinei, et affines ordine. @1 ubi parentes, fratres et sorores seu consanguinei, tum affines ordine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church