3125. In illis quae praecedunt, actum est de exploratione veri quod conjungendum bono in rationali, quoad innocentiam, quoad charitatem, et quoad originem; nam quoniam Dominus Suum Rationale ex propria potentia Divinum fecit, sicut quoad bonum ita quoad verum, idcirco Ipse exploravit verum, quod conjunxit bono: apud homines autem verum conjungitur bono nusquam ex propria, sed ex Domini potentia; quod evidens (t)potest esse ex eo quod omne bonum et verum influat a Domino, quodque omnis reformatio et regeneratio sit a Domino, et quod homo ne hilum sciat quomodo regeneratur; `hodie ne quidem' quod regeneretur per (t)verum et bonum, minus quod bono initietur et conjungatur verum, et hoc fiat quasi exploratione, hoc est, exactissime: in his binis versibus actum est de perceptione, quale et unde esset verum, et simul de gaudio propter id; ideo in nunc sequentibus agitur de initiatione.