Arcana Coelestia (Elliott) n. 3118

Previous Number Next Number See English 

3118. `Inflexit se vir et incurvavit se Jehovae': quod significet laetitiam et gaudium, constat a significatione `inflectere se et incurvare se' quod sit laetari et gaudere; inflexio et incurvatio sunt gestus humiliationis, seu humiliatio in actu, tam in statu doloris quam in statu gaudii; in statu doloris, quando non evenit quod optatur, in statu gaudii quando evenit, ut hic quod Rebecca secundum votum cordis ejus, dedit ei ex cado suo bibere, et quoque potavit camelos; quod incurvatio sit gestus quoque gaudii, videatur n. 2927, 2950 laetitia dicitur et gaudium, ex causa quia `laetitia' in Verbo praedicatur de vero, `gaudium' autem de bono; est quoque laetitia faciei, sed gaudium {1}cordis, seu quod idem, est laetitia affectionis spiritualis {2}seu veri, gaudium autem affectionis caelestis seu boni, ita laetitia in minore gradu {3}est quam gaudium, sicut quoque inflexio quam incurvatio; quod quoque patet ex eo quod homo spiritualis Ecclesiae coram Domino se modo inflectat, et gratiam invocet, at homo caelestis Ecclesiae coram Domino se incurvet et misericordiam imploret, n. 598, 981, 2423; utrumque hic dicitur, ob conjugium veri et boni in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712. @1 i est$ @2 hoc est$ @3 before in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church