Arcana Coelestia (Elliott) n. 3105

Previous Number Next Number See English 

3105. `Et duas armillas': quod significet Divinum Verum, constat ex significatione `armillarum' quod sit verum, et hic quia `in sensu interno de Domino' agitur, quod sit Divinum Verum; `duae' dicuntur quia sic plenum: ponebantur illae super manus sponsae ex causa quia per `sponsam' significabatur Ecclesia, et per `manus ejus' potentiae a vero; quod `manus' praedicentur de vero, videatur n. 3091: quod `armillae' significent talia, constare potest apud Ezechielem xvi 11, 12, de quo supra n. 3103; et quoque apud eundem, xxiii 42; tum quod `armillae' non modo sponsae, sed etiam regi essent, at regi super brachio, ut constat 2 Sam. i 10, ex causa quia `regium' erat repraesentativum et significativum Divini Veri quod Domino, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; et `brachium' significativum potentiae, n. 878.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church