Arcana Coelestia (Elliott) n. 3088

Previous Number Next Number See English 

3088. `Cucurrit servus obviam illi, et dixit': quod significet explorationem a Divino Bono, constat a significatione `currere obviam illi' quod sit explorare num ita se habeat prout corde suo locutus, internum sensus hoc dictat; tum ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua saepius prius, ita quoque explorare; quod a Divino Bono, est quia servus hic agit vicem domini sui, nempe Abrahami, tum quoque Jishaki; missus enim induit personam mittentis, ut pluries in Verbo; sicut de angelis legitur quod primum nominentur angeli, {1}et dein vocentur Jehovah, ut qui apparuit Mosi in rubo, Exod. iii 2, 4 seq. et qui apparuit Gideoni, Jud. vi 11, 12, 14: inde etiam est quod Rebecca ad illum dicat, `domine mi,' vers. seq. @1 et dein vocantur Jehovah after 12, 14 below.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church